monumenta.ch > Augustinus > 53
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LII. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LIV. SERMO AD PLEBEM.

IN PSALMUM LIII. SERMO AD POPULUM. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmi huius titulus habet fructum prolixitatis suae, si intelligatur: et quia Psalmus brevis est, compensemus in mora tituli quod in Psalmo non immorabimur. Inde enim pendet omnis versus qui cantatur. Si quis itaque agnoscat quod in domus fronte praefixum est, securus intrabit; nec cum intraverit, errabit. Hoc enim in ipso poste praenotatum est, quomodo interius non erretur. Titulus eius sic se habet: In finem, in hymnis, intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Quod Saül persecutor erat sancti viri David, optime novimus: quod figuram gerebat Saül temporalis regni, non ad vitam, sed ad mortem pertinentis, et hoc Vestrae Charitati nos commendasse meminimus. Itemque quod ipse David figuram gerebat Christi, vel corporis Christi, et nosse debetis, et recolere qui iam nostis. Quid ergo Ziphaei? Vicus quidam erat Ziph, cuius habitatores Ziphaei, in quorum regione se absconderat David, cum eum vellet Saül invenire et occidere. Isti ergo Ziphaei cum hoc cognovissent, prodiderunt eum regi persecutori, dicentes, Nonne ecce David absconditus est apud nos? Nihil quidem profuit illis proditio eorum, et ipsi David nihil obfuit. Namque animus eorum malignus demonstratus est: Saül vero nec post eorum proditionem potuit comprehendere David; sed potius in ipsius regionis quadam spelunca, cum eius manibus datus esset occidendus Saül, pepercit ibi David, et quod habebat in potestate non fecit. Ille autem quaerebat facere quod in potestate non habuit. Ziphaei ergo viderint illi qui fuerint: quos nobis Psalmus ex illorum occasione intelligendos offerat, videamus.
2 Si quaeramus ergo quid interpretentur Ziphaei, invenimus Florentes. Florentes ergo nescio qui inimici erant sancto David, florentes latenti. Inveniamus eos in genere humano, si Psalmum intelligere volumus. Inveniamus hic primo David latentem, et inveniemus ei adversarios florentes. Attende David latentem: Mortui enim estis, dicit Apostolus membris Christi, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Isti ergo latentes quando erunt florentes? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria. Quando erunt isti florentes, tunc erunt illi Ziphaei arescentes. Cui namque flori illorum comparetur gloria, attendite: Omnis caro fenum, et omnis honor carnis ut flos feni. Quis finis? Fenum aruit, et flos decidit. Ubi tunc erit David? Vide quid sequitur: Verbum autem Domini manet in aeternum. Illa ergo duo genera hominum sunt, quae et distinguere debetis, et eorum alterum eligere. Quid enim tibi prodest nosse, si eligere piger es? Et quidem nunc eligendi potestas adiacet: veniet tempus quando tibi potestas decrit eligendi, cum iam Deus sententiam non differet iudicandi. Qui sunt enim isti florentes Ziphaei, nisi corpus illud Doech Idumaei, de quo iam locuti sumus Charitati Vestrae ante paucos dies : de quo dictum est, Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua? Isti sunt florentes filii saeculi, quos modo ex Evangelio audistis quia in sua generatione astutiores sunt filiis lucis. Etenim ipsi videntur prospicere in posterum, quo nesciunt utrum veniant. Audistis quid fecerit domino suo villicus ille faciens sibi bonum de re domini sui, et largiens debitoribus illius, ut cum amotus esset a villicatione, susciperetur ab eis. Et quamvis fraudem fecerit domino suo, tamen cor eius laudavit dominus eius, non attendens ad damnum suum, sed ad eius ingenium. Quanto magis nos debemus, ipso Domino nostro Iesu Christo admonente, facere nobis amicos de mammona iniquitatis? Mammona enim divitiae interpretantur. Nostrae autem divitiae ibi sunt, ubi est domus nostra aeterna in coelis. Proinde pecuniam temporalem illi appellant divitias, qui nisi temporaliter florere non possunt, nec in aeternum sibi ex his amicos facere volunt, quia veras divitias non noverunt. Has ergo divitias sola iniquitas putat, florens ad tempus ut fenum. Hi sunt Ziphaei inimici David, florentes in saeculo.
3 Hos aliquando attendunt etiam filii lucis infirmi, et nutant eis pedes, cum viderint malos felicitate florere; et dicunt apud seipsos: Quid mihi prodest innocentia? Quid mihi confert quod Deo servio, quod mandata eius custodio, quod neminem premo, nemini aliquid rapio, nulli noceo, quod possum praesto? ecce haec omnia facio, et florent illi, ego laboro. Quid enim? Et tu Ziphaeus velles esse? Florent in saeculo, arescent in iudicio, et post ariditatem in ignem aeternum mittentur: hoc velles et tu? Ignoras quid tibi promiserit qui ad te venit, quid in seipso hic ostenderit? Si flos Ziphaeorum appetendus esset, ipse Dominus tuus nonne et in hoc saeculo floruisset? Aut vero deerat illi hic posse florere? Sed hic maluit inter Ziphaeos latere, et dicere Pontio Pilato interroganti, tanquam et ipsi flori Ziphaeorum, et suspecto de regno eius: Regnum meum non est de hoc mundo. Ergo hic latebat: et omnes boni latent hic, quia bonum eorum intus est, absconditum est, in corde est, ubi fides, ubi charitas, ubi spes, ubi thesaurus illorum. Numquid haec bona apparent in saeculo? Et haec bona latent, et horum bonorum merces latet. At vero dignitas saeculi quomodo alba est? Nitet ad tempus: numquid semper nitebit? Herba est hiemalis, usque ad aestatem viret. Non ergo fiat in animo quod in alio psalmo invenimus. Confitetur enim quidam prope se cecidisse nutantem, et labasse gressus suos ambulantes in via Dei, dum aspiceret florem quemdam felicitatemque iniquorum: et posteaquam cognovit quid iniquis in finem servaret Deus, et quid iustis laborantibus promitteret qui fallere non potest, agens gratias de hac cognitione, ait: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Quare hoc dicis? Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes. Unde? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Confirmati sunt autem gressus eius, postea quam intellexit in novissima. Quod enim in eodem psalmo paulo post dicit, Hoc labor est ante me: id est, magna mihi quaestio surrexit in corde, quare homines male faciunt, et in saeculo florent; multi autem bene agunt, et in hac terra laborant. Quaestio ergo ista cum magna esset ante oculos meos, et laboriosa ad investigandum; Labor est, inquit, ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Quae sunt ista novissima? Quae, nisi quae scimus iam in Evangelio praenuntiata? Cum enim venerit Filius hominis, congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos, sicut pastor segregat oves ab haedis: oves ponet ad dexteram, haedos ad sinistram. Ecce iam illi Ziphaei separabuntur: flamma sequitur separationem. Ubi est flos eorum qui iam ad sinistram stabunt? Nonne tunc ingemiscent? nonne tunc sera poenitentia torquebuntur, et dicent: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra. O Ziphaei ad sinistram stantes, sero poenitet vos in umbra floruisse! Quare David, quem prodebatis inter vos latere, non agnoscebatis? Tunc enim si corrigeremini, dolor iste infructuosus non esset. Est enim dolor fructuosus, est infructuosus; fructuosus dolor nunc est cum te accusas, cum in te reprehendis malos mores tuos, cum reprehensos persequeris, persecutos excludis, illisque exclusis mutaris, exuens te veterem hominem et induens novum, eligens potius Christi opprobrium quam florem Ziphaeorum. Porro si tibi contigerit habenti in occulto bonum tuum et latenti inter Ziphaeos, habenti etiam in occulto promissionem mercedis tuae, aliqua sublimitas saeculi, noli extolli: nam si elatus ex illa fueris, cades in florem Ziphaeorum. Sic enim mulier quaedam sancta Esther in illo tunc populo Iudaeorum, cum esset uxor regis alienigenae, ventum est ad periculum civium, ut deprecaretur regem pro civibus suis; coepit orare, et in ipsa oratione confessa est illa omnia insignia regalia sic sibi esse velut pannum menstruatae. Si haec mulieres possunt, viri non possunt? Et si haec potuit mulier Iudaea, non poterit Ecclesia christiana? Hoc ergo dixerim Charitati Vestrae: Divitiae si affluant, ne apponatis cor. Abundent licet, et sequatur te prosperitas saeculi, tu mari noli credere, nec ridenti. Divitiae si affluant, si abundent, calca eas, et suspendere ex Deo tuo. Cum enim eas subter te habueris, et ex illo pependeris, cum fuerint subtractae, non cades. Ne forte per malam cogitationem minimeque christianam fiat in te quod dicitur in alio psalmo, commemorato flore Ziphaeorum istorum: Nimis, inquit, profundae factae sunt cogitationes tuae. Dico dicitur, Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae: vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Quid non intelliget? Cum exorientur peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi. Delectavit eos flos malorum: dixerunt apud se, Ecce mali florent, puto malos amat Deus: et delectati temporali flore iniquorum, conversi sunt ad iniquitatem, ut interirent. Non ad tempus sicut illi florent, sed in saeculum saeculi. Unde hoc? Quia vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec, non intrans sanctuarium Dei, ut intelligat in novissima. Et quia difficilis est aliquantulum intellectus hic inde coepit psalmus iste, ut David lateret inter Ziphaeos, nec delectaretur flore Ziphaeorum; sed eligeret potius inter illos humilitatem, ut haberet apud Deum absconditam claritatem. Quid ergo ei tribuitur in hoc titulo? In finem, in hymnis: hoc est in laudibus. Quibus laudibus? Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Quasi aruisse videbatur, perdita omni substantia? Absit. Folia ceciderant, radix vivebat. Ergo, In finem, in hymnis. Quid, Intellectus ipsi David? Intellectus contra illud: Vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Intellectus ipsi David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saül: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Et sit absconditus apud vos, dummodo non floreat sicut vos. Audi ergo vocem eius.
4 Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Hoc dicat Ecclesia latens inter Ziphaeos. Hoc dicat corpus christianum habens in occulto bonum morum suorum, sperans de occulto mercedem meritorum suorum; hoc dicat: Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Venisti, o Christe, humilis apparuisti, contemptus es, flagellatus es, crucifixus es, occisus es: sed tertio die resurrexisti, quadragesimo die in coelum ascendisti, sedes ad dexteram Patris, et nemo videt. Spiritum tuum inde misisti, quem acceperunt digni; impleti amore tuo, laudem ipsius humilitatis tuae per mundum gentesque praedicaverunt: nomen tuum video excellere in genere humano, sed tamen infirmus nobis praedicatus es. Neque enim et ille doctor Gentium dixit aliquid inter nos se scire, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum, ut eius eligeremus opprobrium, magis quam gloriam florentium Ziphaeorum. Verumtamen de illo quid ait? Etsi mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Venit ergo ut moreretur ex infirmitate, venturus est ut iudicet in virtute Dei: sed per infirmitatem crucis clarificatum est nomen eius. Quisquis non crediderit in nomen clarificatum per infirmitatem, expavescet ad iudicem cum venerit in virtute. Ne autem quondam ille infirmus, cum venerit fortis, ventilabro illo ad sinistram nos mittat; salvet nos in nomine suo, et iudicet nos in virtute sua. Quis enim hoc tam temerarius optaverit, ut dicat Deo, Iudica me? Nonne pro maledicto dici solet hominibus: Iudicet te Deus? Ita plane est maledictum, si iudicat te in virtute sua; sed si non te salvaverit in nomine suo: cum vero in nomine praecedente salvaverit te, salubriter in virtute consequente iudicabit. Securus esto: iudicium illud non tibi erit punitio, sed discretio. Nam et in quodam psalmo ita dicitur: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Quid est, Iudica me? Discerne me a Ziphaeis inter quos lateo: pertuli eorum florem, iam veniat et flos meus. Et illorum quidem flos fuit temporalis, et arescente feno decidit: flos autem meus quis erit? Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Remanet ergo et nobis flos, sed qui non cadat, sicut folium plantati illius ligni iuxta aquas, de quo dictum est: Et folium eius non decidet. Deus ergo in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me.
5 Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. Perveniant ad aures tuas verba oris mei, quia non florem Ziphaeorum a te desidero. Auribus percipe verba oris mei: tu percipe; nam Ziphaeis etsi sonet oratio mea, non audiunt, quia non intelligunt. Temporalibus quippe gaudent, bona aeterna desiderare non norunt. Ad te perveniat oratio mea, ex desiderio aeternorum tuorum beneficiorum excussa et iaculata: ad aures tuas emitto eam; adiuva eam ut perveniat, ne deficiat in itinere medio, et quasi collapsa corruat. Sed etsi non mihi eveniunt modo bona quae postulo, securus sum tamen quia postea venient. Nam et in delictis dicitur quidam rogasse Deum, et non exauditus bono suo. Desideria enim saecularia incitaverant illum ad orandum; et in tribulationibus temporalibus positus, optaverat ut transirent tribulationes temporales et rediret flos feni, et ait: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Vox ipsa Christi est, sed pro membris suis. Verba, inquit, delictorum meorum: clamavi ad te per diem, nec exaudisti; et nocte, et non ad insipientiam mihi : id est, et nocte clamavi, et non exaudisti; et tamen hoc ipsum quod non exaudisti, non ad insipientiam mihi non exaudisti, sed magis ad sapientiam non exaudisti, ut intelligerem quid a te petere deberem. Ea enim petebam quae malo meo fortassis acciperem. Petis divitias, o homo! quanti sunt eversi per divitias suas! Unde scis utrum tibi sint profuturae divitiae? Nonne multi pauperes tutius latebant; divites facti, mox ut lucere coeperunt, praeda fortioribus fuerunt? Quanto melius laterent, quanto melius nescirentur, qui coeperunt quaeri, non propter quod erant, sed propter quod habebant! In his ergo temporalibus, fratres, admonemus vos et exhortamur in Domino, ut non petatis aliquid quasi fixum, sed quod vobis Deus expedire scit. Quid enim vobis expediat, omnino nescitis. Aliquando quod putatis prodesse, obest; et quod putatis obesse, hoc prodest. Aegri enim estis, nolite medico dictare quae vobis medicamenta velit apponere. Si doctor gentium Paulus apostolus dicit, Quid enim oremus sicut oportet, nescimus; quanto magis nos? Qui tamen cum sibi videretur ipse prudenter orare, ut ab eo auferretur stimulus carnis, angelus satanae qui eum colaphizabat, ne in magnitudine revelationum extolleretur, quid audivit a Domino? Numquid factum est quod volebat? Non; ut fieret quod expediebat. Quid ergo audivit a Domino? Ter, inquit, rogavi Dominum, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Ego medicamentum ad vulnus posui: quando posuerim novi, quando auferendum sit novi. Non recedat aegrotus a manibus medici, non det consilium medico. Ita sunt ista omnia temporalia. Tribulationes sunt; si bene colis Deum, noveris quia novit quid cuique expediat: prosperitates sunt; magis cave ne ipsae corrumpant animum tuum, ut ab eo qui haec dedit recedat. Ergo iste intelligens quid ait? Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.
6 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me. Qui alieni? Nonne ipse David Iudaeus erat de tribu Iuda? Ipse autem locus Ziph ad tribum Iuda pertinebat, Iudaeorum erat. Quomodo ergo alieni? Non civitate, non tribu, non cognatione, sed flore. Nam vis nosse alienos istos? In alio psalmo filii alieni dicti sunt, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et enumerat florem Ziphaeorum: Quorum filii eorum velut novellae constabilitae in iuventute sua: filiae eorum compositae et ornatae, sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Sed vide Ziphaeos, vide ad tempus florentes. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Merito filii alieni. Tu quid, latens inter Ziphaeos? Beatus populus cuius Dominus Deus ipsius. Ex hoc affectu haec oratio mittitur ad aures Domini, cum dicitur: Auribus percipe verba oris mei; quoniam alieni insurrexerunt adversum me.
7 Et potentes quaesierunt animam meam. Novo enim modo, fratres mei, volunt perdere genus sanctorum et ab huius saeculi spe abstinentium omnes qui spem habent in isto saeculo. Certe concreti sunt, certe simul vivunt. Vehementer sibi adversa sunt ista duo genera: unum eorum qui non ponunt spem nisi in rebus saecularibus et temporali felicitate, et alterum eorum qui spem suam in Domino Deo suo firmiter ponunt. Et cum concordes sunt isti Ziphaei, noli multum credere concordiae eorum; tentationes desunt: ubi venerit aliqua tentatio, ut arguatur aliquis pro flore saeculi, non tibi dico offendet episcopo, sed nec ad ipsam Ecclesiam accedere vult, ne cadat aliquid feni. Quare ista dixi, fratres? Quia modo libenter auditis omnes in nomine Christi, et quemadmodum intelligitis, ita exclamatis ad verbum; non utique acclamaretis, nisi intelligeretis. Intellectus iste vester fructuosus esse debet. Utrum autem fructuosus sit, tentatio interrogat; ne subito cum dicimini nostri, per tentationem inveniamini alieni, et dicatur, Alieni insurrexerunt adversum me, et potentes quaesierunt animam meam; ne dicatur quod sequitur, Non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Quando enim ponet ante conspectum suum Deum, ante cuius conspectum non est nisi saeculum? quomodo sit nummus super nummum, quomodo augeantur greges, quomodo impleantur apothocae, quomodo dicatur animae: Habes multa bona; iucundare, epulare, satiare. Numquid ponit ante conspectum suum illum qui sic glorianti et ita flore Ziphaeorum nitenti dicit: Stulte, hoc est non intelligens, vir imprudens, hac nocte auferetur anima tua; haec omnia quae praeparasti cuius erunt? Non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
8 Ecce enim Deus adiuvat me. Et ipsi nesciunt inter quos lateo. Si autem et ipsi ponerent Deum ante conspectum suum, invenirent quemadmodum me adiuvat Deus. Omnes enim sancti adiuvantur a Deo, sed intus ubi nemo videt. Quomodo enim magna est poena impiorum conscientia, sic magnum gaudium piorum ipsa conscientia. Nam gloria nostra haec est, ait Apostolus, testimonium conscientiae nostrae. In hac gloriatur iste intus, non in flore Ziphaeorum foris, qui modo ait: Ecce enim Deus adiuvat me. Prorsus quamvis longe futura sint quae promittit, hodie mihi dulce et praesens est adiutorium, hodie in cordis mei gaudio invenio quia sine causa dicunt quidam: Quis ostendit nobis bona? Signatum est enim super nos lumen vultus tui, Domine; dedisti iucunditatem in cor meum : non in vineam meam, non in gregem meum, non in cuppam meam, non in mensam meam, sed in cor meum. Ecce enim Deus adiuvat me. Quomodo te adiuvat? Et Dominus susceptor est animae meae.
9 Averte mala inimicis meis. Sic quomodo virent, sic quomodo florent, igni servantur. In virtute tua disperde illos. Puta quia florent modo, puta quia exoriuntur sicut fenum: tu noli esse vir imprudens et stultus, ut haec attendendo intereas in saeculum saeculi. Averte enim mala inimicis meis. Nam si tu fueris in corpore ipsius David, in virtute sua disperdet illos. Isti florent felicitate saeculi, pereunt in virtute Dei. Non quomodo florent sic pereunt: florent enim ad tempus, pereunt in aeternum; florent falsis bonis, pereunt veris tormentis. In virtute tua disperde illos: quos in infirmitate tua tolerasti.
10 Voluntarie sacrificabo tibi. Quis hoc bonum cordis vel in elligere potest alio dicente, si non in se ipso gustarit? Quid est, Voluntarie sacrificabo tibi? Dicam tamen; capiat qui potest, quomodo potest: credat qui non potest, et oret ut possit. Numquid tamen istum versum ita praeterire debemus, ut eum vobis non commendemus? Dico Charitati Vestrae, invitat me satis amor ipsius aliquid de illo loqui; et gratias ago Deo quod intente auditis. Si autem vos fastidientes audire conspicerem, invitus ab hoc versu silerem; et tamen in corde meo, quantum Dominus dignaretur concedere, non silerem. Veniat ergo in linguam quod corde conceptum est; promatur voce quod mente servatur: dicamus ut possumus, quid sit, Voluntarie sacrificabo tibi. Quod enim sacrificium hic accipiam, fratres? aut quid digne offeram Domino pro misericordia eius? Victimas quaeram de grege ovium, arietem eligam, taurum aliquem in armentis prospiciam, thura certe de terra Sabaeorum afferam? Quid faciam? Quid offeram, nisi quod ait, Sacrificium laudis honorificabit me Quare ergo, voluntarie? Quia gratis amo quod laudo. Laudo Deum, et in ipsa laude gaudeo: ipsius laude gaudeo, quo laudato non erubesco. Non enim quemadmodum laudatur ab studiosis theatricarum nugarum vel auriga, vel venator, vel quilibet histrio, et a laudatoribus suis invitantur alii laudatores, exhortantur ut pariter clament; et cum omnes clamaverint, plerumque illo victo omnes erubescunt: non ita est Deus noster; laudetur voluntate, ametur charitate; gratuitum sit quod amatur, et quod laudatur. Quid est gratuitum? Ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum ut det tibi aliquid aliud, iam non gratis amas Deum. Erubesceres si te uxor tua propter divitias amaret; et forte si tibi paupertas accideret, de adulterio cogitaret. Cum ergo te a coniuge gratis amari velis, tu Deum propter aliud amabis? Quod praemium accepturus es a Deo, o avare? Non tibi terram, sed seipsum servat qui fecit coelum et terram. Voluntarie sacrificabo tibi: noli ex necessitate. Si enim propter aliud laudas Deum, ex necessitate laudas. Si adesset tibi quod amas, non laudares Deum. Vide quid dicam: laudas Deum, verbi gratia, ut tibi det amplam pecuniam; si haberes aliunde amplam pecuniam, non a Deo, numquid laudares Deum? Si ergo propter pecuniam laudas Deum, non voluntarie sacrificas Deo, sed ex necessitate sacrificas: quia praeter illum nescio quid aliud amas. Inde dictum est, Voluntarie sacrificabo tibi. Contemne omnia, ipsum attende. Et haec quae dedit, propter dantem bona sunt. Nam dat prorsus, dat ista temporalia; et quibusdam bono eorum, quibusdam malo eorum, secundum altitudinem et profunditatem iudiciorum suorum. In quorum iudiciorum abysso expavit Apostolus dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius! Quis enim investigabit vias eius, aut quis comprehendet consilia eius Novit quando det, cui det; quando auferat, et cui auferat. Pete tu in hoc tempore quod tibi prosit in posterum, pete quod te adiuvet in aeternum. Ipsum autem gratis dilige: quia melius ab eo non invenis quod det quam seipsum; aut si invenis melius, hoc pete. Voluntarie sacrificabo tibi. Quare voluntarie? Quia gratis. Quid est, gratis? Et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est: ob nihil aliud, nisi quia bonum est. Numquid ait: Confitebor nomini tuo, Domine, quia das mihi fructuosa praedia, quia das mihi aurum et argentum, quia das mihi latas divitias, amplam pecuniam, excellentissimam dignitatem? Non. Sed quid? Quoniam bonum est. Melius nihil invenio quam nomen tuum: ideo confitebor nomini tuo, Domine, quia bonum est.
11 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Ideo intellexi quia bonum est nomen tuum: nam si hoc possem ante tribulationes agnoscere, forte mihi necessariae non fuissent. Sed adhibita est tribulatio ad admonitionem, admonitio facta est ad tuam laudationem. Non enim intelligerem ubi essem, nisi de infirmitate mea admonitus essem. Ex omnibus ergo tribulationibus eripuisti me. Et super inimicos meos respexit oculus meus: super illos Ziphaeos respexit oculus meus. Florem quippe illorum transii altitudine cordis, ad te perveni, et inde respexi super illos, et vidi quia omnis caro fenum, et omnis claritas hominis sicut flos feni : sicut quodam loco item dicitur, Vidi impium superexaltari et elevari sicut cedros Libani: transii, et ecce non erat. Quare, non erat? Quia transisti? Quid est, quia transisti. Quia non sine causa, Sursum cor, audisti, quia non in terra ubi putresceres remansisti, quia levasti animam tuam ad Deum, et transcendisti cedros Libani, et de illa celsitudine attendisti: et ecce non erat, et quaesisti eum, et non est inventus locus eius. Iam labor non est ante te; quia intrasti in sanctuarium Dei, et intellexisti in novissima. Sic et hic ita concludit: Et super inimicos meos respexit oculus meus. Hoc agite ergo, fratres, cum animis vestris: erigite corda vestra, expolite aciem mentis vestrae, discite gratis diligere Deum, discite praesens contemnere saeculum, discite voluntarie sacrificare hostiam laudis; ut transcendentes florem feni, respiciatis super Inimicos vestros.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LII. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LIV. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 53